Plantes i humans
Plantes i humans

QVID EST ETHNOBOTANICA?

LINGVA LATINA

el mateix en català – lo mismo en castellano – dasselbe auf Deutsch – lo mateix amb eivissenc – the same in English – la sama en Esperanto – le même en français – lo stesso in italiano – o mesmo em português – il medem sin romontsch – dës glych uf Schwyzertüütsch

ISTVD E ME QVAERVNT NONNVNQVAM QVONIAM EGO ETHNOBOTANICVS SVM. SIMPLIFICATIOR DICI POTEST ETHNOBOTANICAM ESSE OMNE QVOD EST PARS ET ETHNOLOGIAE ET BOTANICAE. SVVM THEMA OMNE EST QVOD REFERT DE RELATIONIBVS INTER PLANTAS ET HOMINES. FVNGI SECVNDVM SYSTEMATICAM MODERNAM AD PLANTAS NON PERTINENT, TAMEN, QVONIAM ILLORVM SCIENTIA, NOMINATA MYCOLOGIA, CAVSA TRADITIONIS PARS BOTANICAE EST, ETIAM ETHNOMYCOLOGIA PARS ETHNOBOTANICAE EST.

THEMA LATISSIMVS NATVRALITER EST ISTVD PLANTARVM OECONOMICARVM SIVE VTILIVM. NON SOLVM SVNT PLANTAE EDVLES, SED ETIAM ISTAE QVAE INSTRVVNT FIBRIS, LIGNO CONSTRVCTIONIS, ATRAMENTO, VENENIS SAGITTALIBVS ET PESCATORIIS, PABVLO ANIMALIVM VTILIVM, STVPEFACTORIBVS, SEDATIVIS ET STIMVLANTIBVS, MEDICAMENTIS, MATERIIS ENERGIAE AVT MATERIIS CVLCITAE, VTRVM PLANTAE CVLTIVATAE SINT AN PLANTAE SILVESTRES.

IN ETHNOBOTANICA DISSERIMVS CVLTVM, MESSEM ET VSVM POSSIBILEM ET VERVM PLANTARVM, ACTIONES RELIGIOSAS CIRCA ISTA ET PARS PLANTARVM IN VISIONE MVNDI ET IN LINGVA. ETIAM RELATIONES HOMINVM CVM PLANTIS SINE VSV OECONOMICO, EXEMPLI CAVSA PLANTIS ORNAMENTALIBVS VEL PLANTIS SILVESTRIBVS RVRI THEMA SVNT ETHNOBOTANICAE.

NONNVNQVAM ETHNOBOTANICA VIDETVR SCIENTIA FINITA QVAE SOLVM DISSERIT PLANTAS ET EARVM VSVM (SAEPE SOLVM MEDICINALIM ET/AVT PSYCHOACTIVVM). ISTVD TAMEN SOLVM VNVS EST INTER ASPECTOS DIVERSOS ILLIVS SCIENTIAE.

ET NONNVNQVAM INVENITVR NOMEN "PLANTAE ETHNOBOTANICAE". QVOD ISTVD INDICARE DEBIT, EGO NESCIO. PROPRIVM "BOTANICAE" OMNI MODO APTVS EST AD OMNES PLANTAS. ILLVD NOMEN ESSE VIDETVR VOX MODAE HOMINVM QVI NESCIVNT QVOD EST ETHNOBOTANICA.

AD ILLVSTRANDVM PLVS SEQVVNT EXEMPLA THEMATVM ETHNOBOTANICAE.

– VSVS ALGARVM MARINARVM IN PARTES DIVERSAS SOCIETATIS INSVLARVM HAVAII.
– PLANTAE NVMINA (EXEMPLI CAVSA NVMINA DEMA) IN FIDE COLENTIVM TVBERCVLORVM.
– CYCLVS ANNVALIS ET DIVISIO LABORIS IN MESSE ORYZAE SILVESTRIS AD MAGNOS LACVS IN AMERICA SEPTENTRIONALI.
– PLANTAE HALLVCINOGENAE MEDICORVM EXTATICORVM (NONNVNQVAM SAMANI NOMINATORVM) IN MONTIBVS ANDIBVS ORIENTALIBVS. +
– ARS HORTI IN IAPONIA.
– CVLTVS ET VSVS PRVNI NOMINATI "ZIBARTE" IN GERMANIA AVSTRALI OCCIDENTALI. +
– TERMINOLOGIA VARIETATVM MANDIOCAE BASSIS IN TERRIS AMERICAE AVSTRALIS.
– REPRAESENTATIO LEONTOPODII IN ARTE POPVLORVM ALPINORVM.
– VSVS LIGNI APPVLSI AB POPVLO INVIT.
– VESTIGIA ARCHAEOLOGICA PLANTARVM VTILIVM IN COLONIIS VICCINGORVM.
– MYTHI SVPER ALLIVM ET EIVS MAGIAM DEFENDENDI. +
– AMBVLATIONES ERRANTIVM IN DESERTIS SAHARAE DEPENDENTES LOCORVM CERTARVM PLANTARVM PABVLI.
– SAPIENTIA PYGMAEORVM DE PLANTIS MEDICINALIBVS.
– VSVS HYOSCYAMI PRO VATICINATIONE A GRAECIS ANTIQVIS. +
– PARS GOSSYPII IN HISTORIA CIVITATVM FOEDERATORVM AMERICAE.
– MILITES OPII CAVSAE INTER ANGLIAM ET SINAS. +
– PRODVCTIO, VSVS ET PARS SOCIALIS CERVISIAE ZEAE. +
– DISPERSIO PATATAE IN EVROPA.
– PRODVCTIO ET VSVS SYRVPI ACERIS IN AMERICA SEPTENTRIONALI. +
– INSTITVTA COFFEI REGNATA AB ORDINATIONIBVS GVBERNATIONIS ET AB ORDINATIONIBVS NON GVBERNATIONIS GENTIVM CONSVMPTARVM.
– CVLTVS ZEAE ET PHASEOLORVM IN CVLTV MISTO.
– PARS TILIAE POPVLARIBVS IN CANTIBVS GERMANICIS.
– MATERIAE FORMAEQVE PREPARATIONIS VENENI SAGITTARII NOMINATI CVRARE.
– ARBORES PORTATORES ANIMARVM HVMANORVM SECVNDVM FIDE POPVLI ACHÉ IN PARAQVARIIS.
– INFLVENTIAE PASTVVM CAPRARVM OVIVMQVE AD VEGETATIONEM MEDITERRANEAM.
– METHODI IRRIGATIONIS POPVLI HOPI.
– COLLECTIO HERBARVM IN SOCIETATIBVS INDVSTRIALIBVS ET PRAEIVDICIA CONTRA EA.
– AMBVLATIONES APICVLTORVM ERRANTIVM IN AVSTRALIA CONSTITVTAE FONTIBVS MELLIS. +
– VSVS ARBORIS AZADIRACHTAE PRO EXPVLSIONE INSECTORVM IN INDIA ET NICARAGVA.
– CVLTVS RELIGIOSVS TERRAE MATRIS IN MONTIBVS ANDIBVS CENTRALIBVS.
– INTERPRETATIONES DIVERSAS LAPIDVM FVNGIFORMIVM MEXICANARVM. +
– MYTHI SVPER INVENTIONEM FVNGORVM QVOBVS HOMINI VTENTOR IN CAESEO.
– TECHNICAE PREPARATIONIS CANNABIS PRO FIBRIS.
– POTENTIA LVPINORVM PRO VICTV.
– NOMINA PLANTARVM IN LINGVIS CREOLIS.
– PARS VISCI IN VITA CELTORVM ANTIQVORVM.

NVNC HABETIS PAVLVM IDEAE DE VARIETATE THEMATVM DISSERTIVM IN ETHNOBOTANICAE.

THEMATA INDICATA CRVCE + DISSERVNTVR MEO IN LIBRO EDITO ANNO 2000 (GERMANE).

NONNVLLAE PLANTAE ET ALIAE RES INVENIVNTVR MEO IN GLOSSARIO MEDICAMINORVM CVM NOMINIBVS GERMANICIS, ANGLICIS, LVSITANIS, HISPANICIS, FRANCOGALLICIS, ITALIANIS, RVSSICIS ET LINGVAE ESPERANTO, ET CVM EXPLICATIONIBVS ORIGINIS VERBORVM. NOMINA BOTANICA PLANTARVM (VVLGE NOMINATA "LATINA") ETIAM INVENIVNTVR.